ORTHOSTADIA

ORTHOSTADIA
ORTHOSTADIA
Aristophani vocatur, quam Tunicam Consistentem, quae non accingitur, nuncupat Iul. Pollux l. 7. c. 13. Erat Illa utrinque manicata, longioribus manicis, arctis, ad pedes usque descendentibus. Qualem podere longiorem eique superiniectam, laevâ deorsum porrectâ velut sustinet, aliquantisper attollens ad femur, ne gressum impediat elevati pedis, Vestalis Virgo, in Imagine Galvaniana, quam insigni commentariô illustravit Fortun. Licetus de Lucernis l. 8. c. 83. Vide quoque infra voce Recta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • RECTA Tunica — Festo et Isidoro, quam sursum versum stantesque texebant: quorum ille addit, Rectae vestimenta sunt virilia, quae Patres liberis suis conficienda curant, ominis causâ. Et quidem, ut constat, vetus fuit texturae ratio, quâ mulieres stantes… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”